Crescite et multiplicamini. Quod quia sine conjunctione eorum fieri non potuit, patet quia Deus conjugium viri et mulieris instituit, in quo confutantur quidam haeretici dicentes concubitum sine peccato fieri non posse. Si quaeritur quare ante peccatum datae sint homini escae, cum esset immortalis, dicemus quia illa immortalitas, in qua creatus est, cibis erat sustentanda, nec erat talis, qualis illa quae futura est, quae cibis non indigebit. Illa enim erat posse non mori, haec erit non posse mori. Et vidit Deus cuncta, quae fecerat, et erant valde bona quae singula per se bona. Sed in universitate erant omnia valde bona, sicut oculus in animali est pulchrior quam separatus, vel omnia erant valde bona, id est universitas bonorum erat optima, quia licet quaedam in ea sunt, per se modo versa in contumeliam, tamen aliis sunt in utilitatem: ipse vero summum bonum. De homine vero, ut de caeteris dixerat, non dixit: Et vidit Deus quod esset bonum, quia in proximo sciebat lapsurum, vel quia nondum homo perfectus erat donec ex eo fieret mulier. Unde et post legitur: Non est bonum hominem esse solum.